Qui enim iniuriam facit 2298

Genre Lc
Standard full text Fratres
Qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio apud Deum Domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quod et vos Dominum habetis in caelo
Orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
Bible Kol 3,25-4,6
Frequency Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Trin/H18/f6/M2/Mass Propers (7)
Lc. LXX/H1/f6/M2/Mass Propers (1)