Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo et qui unxit nos Deus qui et signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris Ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum non quia dominamur fidei vestae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide statis Statui autem hoc ipsum apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos Si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me Et hoc ipsum scripsi vobis ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est |
Bible | 2K 1,21-2,3 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H24/f6/M2/Mass Propers (3) |