Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Qui altari deserviunt cum altari participant Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere Ego autem nullo horum usus sum Non autem scripsi haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet Nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero Si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est Quae est ergo merces mea ut Evangelium praedicans sine sumptu ponam Evangelium ut non abutar potestate mea in Evangelio Nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucrifacerem Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer iis qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucrifacerem iis qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucrifacerem eos qui sine lege erant Factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucrifacerem Omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos Omnia autem facio propter Evangelium ut particeps ejus efficiar |
Bible | 1K 9,13-23 |
Frequency | Lc. 28 occurences, 0.0321%, 32pcm (low) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers (20) Lc. apostolus/M2/Mass Propers/9 (3) Lc. apostolus unus/M2/Mass Propers/8 (2) Lc. May/13/Servatius/M2/Mass Propers (2) Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (1) Lc. evangelista/M2/Mass Propers/4 (1) Lc. Jul/4/Martinus Turonensis (Translatio)/M2/Mass Propers/2 (1) |