Quaecumque scripta sunt 2273

Genre Lc
Standard full text Fratres
Quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus
Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
Propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
Dico enim vobis Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
Gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est
Propterea confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
Et iterum dicit
Laetamini gentes cum plebe eius
Et iterum
Laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
Et rursum Isaias ait
Erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eum gentes sperabunt
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo
Ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti
Bible R 15,4-13
Frequency Lc. 228 occurences, 0.2618%, 261pcm (extreme)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Adv/H2/D/M2/Mass Propers/null (226)
Lc. Adv/H1/D/M2/Mass Propers (4)
Lc. Adv/H2/f6/M2/Mass Propers (1)