Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum Et ait princeps eunuchorum ad Danielem Timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi Et dixit Daniel ad Malasar quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem Ananiam Misaelem et Azariam Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis Qui audito sermone huiuscemodi tentavit eos diebus decem Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio Porro Malasar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia |
Bible | Dn 1,8-17 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. LXX/H2/S/M2/Mass Propers (4) |