Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce Faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra Venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te si tamen praecepta eius audieris Benedictus tu in civitate et benedictus in agro Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum tuorum et caulae ovium tuarum Benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae Benedictus eris tu ingrediens et egrediens Dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te |
Bible | Dt 27,14; Dt 28,1-10 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Ep/H2/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers (1) |