Pro eo quod elevatae sunt 2255

Genre Proph
Standard full text Haec dicit Dominus
Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant pedibus suis et composito gradu incedebant decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crimen earum nudabit In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum et lunulas et torques et monilia et armillas et mitras et discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures et annulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria et palliola et linteamina et acus et specula et sindones et vittas et theristra
Et erit pro suavi odore foetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in praelio
Et moerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
Bible Is 3,16-26
Frequency Proph. 7 occurences, 0.0680%, 67pcm (low)
Diversity Proph. 2 (high)
Assignments Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/8 (5)
Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 (2)