Petrus transiens per civitates 2233

Genre Lc
Standard full text Petrus autem transiens per civitates quaesdam et agros deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae
Invenit autem ibi hominem quemdam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato qui erat paralyticus
Et ait illi Petrus
Aenea sanat te Dominus Iesus Christus surge et sterne tibi
Et continuo surrexit
Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
In Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitha quae interpretata dicitur Dorcas
Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur
Quam cum lavissent posuerunt eam in coenaculo
Cum autem prope esset Lydda ad Ioppen discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes
Ne pigriteris venire ad nos
Exsurgens autem Petrus venit cum illis
Et cum advenisset duxerunt illum in coenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
Eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit
Tabitha surge
At illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
Dans autem illi manum erexit eam
Et cum vocasset sanctos et viduas assignavit eam vivam
Notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
Bible Act 9,32-42
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Pasc/H1/S/M2/Mass Propers (3)