Petrus et Ioannes 2232

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cottidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum
Is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum rogabat ut eleemosynam acciperet
Intuens autem Petrus in eum cum Ioanne dixit
Respice in nos
At ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
Petrus autem dixit
Argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do
In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
Et apprehensa manu eius dextera allevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae et exsiliens stetit et ambulabat
Et intravit cum illis templum ambulans et exsiliens et laudans Deum
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
Cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi
Et repleti sunt omnes stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Bible Act 3,1-10
Frequency Lc. 213 occurences, 0.2446%, 244pcm (extreme)
Diversity Lc. 4 (low)
Assignments Lc. Jun/28/Petrus apostolus (Vigilia), Paulus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers (213)
Lc. Jun/28/Leo, Irenaeus/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pent/D/M1/Mass Propers (1)
Lc. Aug/23/Bartholomaeus (Vigilia)/M2/Mass Propers (1)