Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Clamaverunt filii Israel ad Dominum dicentes Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus Tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras Et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te ut non dicant inter gentes Ubi est Deus eorum Nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum Expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster Et nunc fratres quoniam vos estis presbyteri in populo Dei et ex vobis pendet anima illorum ad eloquium vestrum corda eorum erigite ut memores sint quia tentati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est Sic Isaac sic Iacob sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella Domini quibus quasi servi corripimur ad emendationem et non ad perditionem nostram evenisse credamus |
Bible | Jdth 7,18-21; Jdth 8,19-27 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. contra haereticos, contra paganos/M2/Mass Propers (2) Lc. contra Turcos/M2/Mass Propers (2) |