Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Paulus et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem qui cognominabatur Marcus Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia et non isset cum eis in opus) non debere recipi Facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Dei a fratribus Perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum Pervenit autem Derben et Lystram Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris Iudaeae fidelis patre gentili Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis Cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Ierosolymis Et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabunt numero quotidie |
Bible | Act 15,35 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Pasc/H4/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (1) Lc. Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers (1) |