Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Paulus autem cum esset Athenis incitabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant Quid vult seminiverbius hic dicere Alii vero Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse quia Iesum et resurrectionem annuntiabat eis Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes Possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi Stans autem Paulus in medio Areopagi ait Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video Praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat Ignoto Deo Quod ergo ignorantes colitis hoc ego annuntio vobis Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis habitat nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum quaerere Deum si forte attrectent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum In ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt Ipsius enim et genus sumus Genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant eo quod statuit diem in quo iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis Cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem irridebant quidam vero dixerunt Audiemus te de hoc iterum Sic Paulus exivit de medio eorum Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt in quibus et Dionysius Areopagita |
Bible | Act 17,16-34 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers (4) |