Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum ad arguendum ad corripiendum et erudiendum in iustitia ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus Testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos et mortuos et per adventum ipsius praedica verbum insta opportune importune Argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus Et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur Tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple sobrius esto Ego enim iam delibor et tempus resolutionis meae instat Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi De reliquo reposita est mihi corona iustitiae quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex Non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius |
Bible | 2T 3,16-4,8 |
Frequency | Lc. 10 occurences, 0.0115%, 11pcm (low) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. pro abbate/M2/Mass Propers (5) Lc. Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers (1) Lc. pro papa/M2/Mass Propers (1) Lc. Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers (1) Lc. Feb/1/Severus/M2/Mass Propers (1) Lc. Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers (1) |