Omnis autem disciplina 2189

Genre Lc
Standard full text Fratres
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed moeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae
Propter quod remissas manus et soluta genua erigite et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans quis erret magis autem sanetur
Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum contemplantes nequis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat et per illam inquinentur multi
Ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem reprobatus est
Bible H 12,11-16
Frequency Lc. 34 occurences, 0.0390%, 39pcm (low)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. LXX/H2/f6/M2/Mass Propers (25)
Lc. Trin/H1/f6/M2/Mass Propers (5)
Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H2/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H18/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. LXX/H2/f6/Sexagesima/M2/Mass Propers (1)