Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia Confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sint abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam senes ut sobrii sint pudici prudentes sani in fide in dilectione in patientia anus similiter in habitu sancto non criminatrices non multo vino servientes bene docentes ut prudentiam doceant adolescentulas ut viros suos ament filios suos diligant prudentes castas sobrias domus curam habentes benignas subditas viris suis ut non blasphemetur verbum Dei Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina in integritate in gravitate verbum sanum irreprehensibile ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis Servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus |
Bible | Tt 1,15-2,10 |
Frequency | Lc. 18 occurences, 0.0207%, 20pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (14) Lc. Trin/H16/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H24/f6/M2/Mass Propers (2) |