Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas Me enim insulae exspectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israel quia glorificavit te Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui Et aperientur portae tuae iugiter die ac nocte non claudentur ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur Gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israel |
Bible | Is 60,7-14 |
Frequency | Lc. 11 occurences, 0.0126%, 12pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Ep/H1/f4/M2/Mass Propers (5) Lc. Jan/7/Epiphania (Die 2)/M2/Mass Propers (3) Lc. Ep/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Jan/8/Epiphania (Die 3)/M2/Mass Propers (1) Lc. Ep/H1/D/M2/Mass Propers/1 (1) |