Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam Conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum Sive regi quasi praecellenti Sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum Quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam Quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei Omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate Servi subiecti estote in omni timore dominis Non tantum bonis et modestis sed etiam dyscolis Haec est enim gratia in Christo Iesu Domino nostro |
Bible | 1P 2,11-19 |
Frequency | Lc. 235 occurences, 0.2698%, 269pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. Pasc/H3/D/Dominica propria/M2/Mass Propers (221) Lc. Pasc/H3/D/M2/Mass Propers (7) Lc. Trin/H6/D/M2/Mass Propers (3) Lc. Pasc/H4/D/Dominica propria/M2/Mass Propers (3) Lc. Pasc/H4/D/M2/Mass Propers (1) Lc. pro statu regis/M2/Mass Propers (1) Lc. May/25/Urbanus/M2/Mass Propers/1 (1) |