Oboedite praepositis vestris 2157

Genre Lc
Standard full text Fratres
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis
Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
Orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
Amplius autem deprecor vos hoc facere quo celerius restituar vobis Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum Christum aptet vos in omni bono ut faciatis eius voluntatem faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui est gloria in saecula saeculorum
Amen
Bible H 13,17-21
Frequency Lc. 157 occurences, 0.1803%, 180pcm (extreme)
Diversity Lc. 6 (medium)
Assignments Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (127)
Lc. Pasc/H2/f4/M2/Mass Propers (19)
Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (8)
Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro rege, pro antistite/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pent/H14/D/M2/Mass Propers (1)