Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Respiciens autem Petrus et Apostoli dixerunt ad plebem Oboedire oportet Deo magis quam hominibus Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israeli et remissionem peccatorum et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi Haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel legisdoctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri dixitque ad illos Viri Israelitae attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis Ante hos enim dies extitit Theodas dicens se esse aliquem cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum qui occisus est et omnes qui credebant ei dissipati sunt et redacti ad nihilum Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt Et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur si vero ex Deo est non poteritis dissolvere illud ne forte et Deo repugnare inveniamini Consenserunt autem illi Et convocantes Apostolos caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati Omni autem die non cessabant in templo et circa domos docentes et evangelizantes Christum Iesum |
Bible | Act 5,29-42 |
Frequency | Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Trin/H1/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H1/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H2/D/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H1/f3/M2/Mass Propers (1) Lc. apostolus/M2/Mass Propers/3 (1) |