Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Nuntiavit Moyses verba populi ad Dominum Qui dixit ei Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua Et sint parati in diem tertium in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai Constituesque terminos populo per circuitum et dices ad eos Cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur Manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere buccina tunc ascendant in montem Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum Cumque lavissent vestimenta sua ait ad eos Estote parati in diem tertium et ne appropinquetis uxoribus vestris Iamque advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque buccinae vehementius perstrepebat et timuit populus qui erat in castris Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis Totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque omnis mons terribilis Et sonitus buccinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moyses loquebatur et Deus respondebat ei Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius Quo cum ascendisset dixit ad eum Descende et contestare populum ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos Dixitque Moyses ad Dominum Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens Pone terminos circa montem et sanctifica illum Cui ait Dominus Vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum buccinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul dicentes Moysi Loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur Et ait Moyses ad populum Nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis |
Bible | Ex 19,9-25; Ex 20,18-20 |
Frequency | Proph. 3 occurences, 0.0291%, 29pcm (low) |
Diversity | Proph. 1 (none) |
Assignments | Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 (3) |