Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Filioli Novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit et nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quia novissima hora est Ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis Sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus Hic est antichristus qui negat Patrem et Filium Omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet |
Bible | 1J 2,18-23 |
Frequency | Lc. 12 occurences, 0.0138%, 13pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H2/f6/M2/Mass Propers (8) Lc. Trin/H4/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H4/S/M2/Mass Propers (1) |