Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu Ideo habentes administrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum in iis qui pereunt est opertum in quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi qui est imago Dei Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nostrum |
Bible | 2K 3,18-4,5 |
Frequency | Lc. 20 occurences, 0.0230%, 22pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Adv/H2/f6/M2/Mass Propers (19) Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (1) |