Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem subito enim veniet ira illius et in tempore vindictae disperdet te Noli anxius esse in divitiis iniustis non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae Non ventiles te in omnem ventum et non eas in omnem viam sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua Esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae Esto mansuetus ad audiendum verbum ut intelligas et cum sapientia proferas responsum verum Si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris |
Bible | Eccli 5,8-14 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H3/f4/M2/Mass Propers (3) |