Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Non tardat Dominus promissionem suam sicut quidam existimant sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad poenitentiam reverti Adveniet autem dies Domini ut fur in quo caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur terra autem et quae in ipsa sunt opera exurentur Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum diei Domini per quem caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus in quibus iustitia habitat Propter quod carissimi haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace et Domini nostri longanimitatem salutem arbitremini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et omnibus epistolis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem Vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi |
Bible | 2P 3,9-18 |
Frequency | Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (4) Lc. Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers (1) |