Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Non potui vobis loqui quasi spiritualibus sed quasi carnalibus Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed nec nunc quidem potestis adhuc enim carnales estis Cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis Cum enim quis dicat Ego quidem sum Pauli alius autem Ego Apollo nonne homines estis Quid igitur est Apollo quid vero Paulus ministri eius cui credidistis ut unicuique sicut Dominus dedit Ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit Itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus Qui autem plantat et qui rigat unum sunt Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis Secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat Unusquisque autem videat quomodo superaedificet Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est quod est Christus Iesus Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna foenum stipulam uniuscujusque opus manifestum erit dies enim Domini declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit Si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet Si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem |
Bible | 1K 3,1-15 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H18/f4/M2/Mass Propers (3) |