Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Non indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praescientiam Sed speculatores facti illius magnitudinis Accipiens autem a Deo Patre honorem et gloriam Voce ad eum lapsa huiusmodi a magnifica gloria Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui ipsum audite Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam cum essemus cum ipso in monte sancto Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris Et hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia Sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines Deo |
Bible | 2P 1,16-21 |
Frequency | Lc. 73 occurences, 0.0838%, 83pcm (high) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (53) Lc. Ep/H1/f6/M2/Mass Propers (11) Lc. Aug/7/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (3) Lc. Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (3) Lc. Aug/5/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (1) Lc. Jan/11/M2/Mass Propers (1) Lc. Jan/12/Epiphania (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) |