Non facietis furtum 2104

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Non facietis furtum
Non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum
Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui Ego Dominus
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum
Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane
Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Dominum Deum tuum quia ego sum Dominus
Non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis
Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis Iuste iudica proximo tuo
Non eris criminator nec susurro in populo
Non stabis contra sanguinem proximi tui Ego Dominus
Non oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
Non quaeras ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum
Diliges amicum tuum sicut teipsum Ego Dominus
Leges meas custodite
Bible Lv 19,11-19
Frequency Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Qu/H5/f4/M2/Mass Propers (7)