Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi Deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum Domino erimus Itaque consolamini invicem in verbis istis |
Bible | 1Th 4,12-17 |
Frequency | Lc. 23 occurences, 0.0264%, 26pcm (low) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. pro defunctis/M2/Mass Propers/1 (17) Lc. f4/pro defunctis/M2/Mass Propers (2) Lc. pro defuncto praesenti/M2/Mass Propers (1) Lc. f3/pro defunctis/M2/Mass Propers (1) Lc. pro defunctis fidelibus/M2/Mass Propers/4 (1) Lc. Nov/2/Commemoratio Defunctorum/M2/Mass Propers (1) |