Nolite timere 2083

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Dixit Samuel ad populum
Nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini sed servite Domino in omni corde vestro
Et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam
Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro
Bible 1Rg 12,20-24
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Trin/H8/f6/M2/Mass Propers (4)