Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis ei Tu sede hic bene pauperi autem dicatis Tu sta illic aut sede sub scabello pedum meorum nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum Audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se vos autem exhonorastis pauperem Nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas Diliges proximum tuum sicut teipsum bene facitis si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores Quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus Qui enim dixit Non moechaberis dixit et Non occides Quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexaltat autem misericordia iudicium |
Bible | Jc 2,1-13 |
Frequency | Lc. 31 occurences, 0.0356%, 35pcm (low) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Trin/H3/f6/M2/Mass Propers (22) Lc. Trin/H5/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/10 (2) Lc. Pasc/H4/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H25/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Ep/H3/f6/M2/Mass Propers (1) |