Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Noe cum quingentorum esset annorum genuit Sem Cham et Iapheth Cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant Dixitque Deus Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum Gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore poenituit eum quod hominum fecisset in terra Et tactus dolore cordis intrinsecus Delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli poenitet enim me fecisse eos Noe vero invenit gratiam coram Domino Hae sunt generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit Et genuit tres filios Sem Cham et Iapheth Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram dixit ad Noe Finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra Fac tibi arcam de lignis laevigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus Et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius Fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem eius ostium autem arcae pones ex latere deorsum coenacula et tristega facies in ea Ecce ego adducam aquas diluvii super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur Ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere Tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum Fecit igitur Noe omnia quae praeceperat illi Deus Dixitque Dominus ad eum Ingredere tu et omnis domus tua in arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena masculum et feminam de animantibus vero immundis duo et duo masculum et feminam Sed et de volatilibus caeli septena et septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram Et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii De animantibus quoque mundis et immundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Dominus Noe Cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram Anno sexcentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genere suo et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae Et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus deforis Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas Et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt Et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et imminutae sunt aquae Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies Requievitque arca mense septimo vigesimo septimo die mensis super montes Armeniae At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense primo die mensis apparuerunt cacumina montium Cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum qui egrediebatur et non revertebatur donec siccarentur aquae super terram Emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et apprehensam intulit in arcam Expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram Expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum Igitur sexcentesimo primo anno primo mense prima die mensis imminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae Mense secundo septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra Locutus est autem Deus ad Noe dicens Egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum Cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam Egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo Sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae reptant super terram secundum genus suum egressa sunt de arca Aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare Odoratusque est Dominus odorem suavitatis |
Bible | Gn 5,31-8,21 |
Frequency | Proph. 55 occurences, 0.5339%, 533pcm (medium) |
Diversity | Proph. 2 (high) |
Assignments | Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 (51) Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (4) |