Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Dominus ad Adam Numquid ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes comedisti Dixitque Adam Mulier quam dedisti mihi sociam dedit mihi de ligno et comedi Et dixit Dominus Deus ad mulierem Quare hoc fecisti Quae respondit Serpens decepit me et comedi Et ait Dominus Deus ad serpentem Quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius Mulieri quoque dixit Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui Adae vero dixit Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae Spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbam terrae In sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris |
Bible | Gn 3,11-19 |
Frequency | Lc. 10 occurences, 0.0115%, 11pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. pro praegnantibus (BMV)/M2/Mass Propers (10) |