Nabuchodonosor rex fecit statuam auream 2038

Genre Proph
Standard full text In diebus illis
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis
Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
Tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
Stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor rex et praeco clamabat valenter
Vobis dicitur populis tribubus et linguis in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
Si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos dixeruntque Nabuchodonosor regi
Rex in aeternum vive tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentis
Sunt ergo viri Iudaei quos constituisti super opera regionis Babylonis Sidrach Misach et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach Misach et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis
Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis Verene Sidrach Misach et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae citharae sambucae et psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis et quis est Deus qui eripiet vos de manu mea
Respondentes Sidrach Misach et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor
Non oportet nos de hac re respondere tibi
Ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis o rex liberare
Quod si noluerit notum sit tibi rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach Misach et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat
Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach Misach et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis
Et confestim viri illi vincti cum braccis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis nam iussio regis urgebat
Fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sidrach Misach et Abdenago interfecit flamma ignis
Viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati
Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino
Bible Dn 3,1-24
Frequency Proph. 57 occurences, 0.5533%, 553pcm (medium)
Diversity Proph. 3 (extreme)
Assignments Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/12 (51)
Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/6 (2)
Proph. Qu/H6/f6/M2/Mass Propers (2)