Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus coram domino suo et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae Erat autem vir fortis et dives sed leprosus Porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman Quae ait ad dominam suam Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens Sic et sic locuta est puella de terra Israel Dixitque ei rex Syriae Vade et mittam litteras ad regem Israel Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum detulit litteras ad regem Israel in haec verba Cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua Cumque legisset rex Israel litteras scidit vestimenta sua et ait Numquid Deus sum ego ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me Quod cum audisset Elisaeus vir Dei scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua misit ad eum dicens Cur scidisti vestimenta tua Veniat ad me et sciat prophetam esse in Israel Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisaei Misitque ad eum Elisaeus nuntium dicens Vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis Iratus Naaman recedebat dicens Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel ut laver in eis et munder Cum ergo vertisset se et abiret indignans accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei Pater et si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras Quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis Descendit, et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est a lepra Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait Vere scio quod non sit alius deus in universa terra nisi tantum Dominus Deus Israel |
Bible | 4Rg 5,1-15 |
Frequency | Lc. 232 occurences, 0.2664%, 266pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H3/f2/M2/Mass Propers/null (233) Lc. Jun/14/Eliseus/M2/Mass Propers (1) |