Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedet ad dexteram maiestatis in excelsis Tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit Cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu Ego hodie genui te Et rursum Ego ero illi in patrem et ipse erit mihi in filium Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae dicit Et adorent eum omnes angeli Dei Et ad angelos quidem dicit Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis Ad Filium autem Thronus tuus Deus in saeculum saeculi virga aequitatis virga regni tui Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis Et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli Ipsi peribunt tu autem permanebis Et omnes ut vestimentum veterascent et velut amictum mutabis eos et mutabuntur Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient |
Bible | H 1,1-12 |
Frequency | Proph. 1 occurences, 0.0097%, 9pcm (unique) Lc. 246 occurences, 0.2825%, 282pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 1 (none) Lc. 7 (medium) |
Assignments | Proph. Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers (1) Lc. Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers/null (232) Lc. Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers (9) Lc. Dec/25/M3/Mass Propers (2) Lc. Dec/26/Nativitas/M1/Mass Propers (2) Lc. Nat/BMV/M2/Mass Propers (1) Lc. Dec/30/Thomas martyr/M2/Mass Propers (1) Lc. Dec/25/Anastasia/M3/Mass Propers (1) |