Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificemus Deo Cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti Nunc autem soluti sumus a lege mortis in qua detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae Quid ergo dicemus lex peccatum est Absit Sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret Non concupisces Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam Sine lege enim peccatum mortuum erat Ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit Ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum Quod ergo bonum est mihi factum est mors Absit Sed peccatum ut appareat peccatum per bonum operatum est mihi mortem |
Bible | R 7,4-13 |
Frequency | Lc. 21 occurences, 0.0241%, 24pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H13/f4/M2/Mass Propers (18) Lc. Trin/H14/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H18/f4/M2/Mass Propers (1) |