Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Mittens Paulus a Mileto Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum quomodo nihil subtraxerim utilium quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum Et nunc ecce alligatus ego spiritu vado in Ierusalem quae in ea ventura sint mihi ignorans nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur dicens quoniam vincula et tribulationes Ierosolymis me manent Sed nihil horum vereor nec facio animam meam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium verbi quod accepi a Domino Iesu testificari Evangelium gratiae Dei Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei Quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos non parcentes gregi Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se Propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare haereditatem in sanctificatis omnibus Argentum et aurum aut vestem nullius concupivi sicut ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit Beatius est magis dare quam accipere Et cum haec dixisset positis genibus suis oravit cum omnibus illis Magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum dolentes maxime in verbo quod dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri Et deducebant eum ad navem |
Bible | Act 20,17-38 |
Frequency | Lc. 15 occurences, 0.0172%, 17pcm (low) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. pro omnibus gradibus/M2/Mass Propers (5) Lc. pro episcopo/M2/Mass Propers (3) Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/7 (2) Lc. Ep/H5/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H10/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. pro papa/M2/Mass Propers (1) |