Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Ecce ego mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare in Africam et Lydiam tendentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam Et annuntiabunt gloriam meam gentibus et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Ierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas dicit Dominus Quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum Dicit Dominus omnipotens |
Bible | Is 66,19-22 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers (3) |