Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesia Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio Videns autem quia placeret Iudaeis apposuit apprehendere et Petrum Erant autem dies azymorum Quem cum apprehendisset misit in carcerem tradensque quattuor quaternionibus militum ad custodiendum volens post Pascha producere eum populo Et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo Cum autem producturus esset eum Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem Et ecce angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris Percussoque latere Petri excitavit eum dicens Surge velociter Et ceciderunt catenae de manibus eius Dixit autem angelus ad eum Praecingere et calcea te caligas tuas Et fecit sic Et dixit illi Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me Et exiens sequebatur eum Et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum Existimabat autem se visum videre Transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis Et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo Et Petrus ad se reversus dixit Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum |
Bible | Act 12,1-11 |
Frequency | Lc. 363 occurences, 0.4168%, 416pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 15 (extreme) |
Assignments | Lc. Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers (180) Lc. Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers (175) Lc. Aug/1/Machabbaei, Eusebius/M2/Mass Propers (1) Lc. pro captivis/M2/Mass Propers/1 (2) Lc. Jun/30/Petrus (Commemoratio)/M2/Mass Propers (1) Lc. Feb/22/Paschasius, Cathedra Petri/M2/Mass Propers (1) Lc. Jun/29/Petrus apostolus (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) Lc. f3/Petrus apostolus/M2/Mass Propers (1) Lc. pro constituto in carcere/M2/Mass Propers (1) Lc. Jun/29/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers (1) Lc. Aug/27/Petrus (Relatio)/M2/Mass Propers (1) Lc. Aug/8/Petrus ad Vincula (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Angelus custos/M2/Mass Propers (1) Lc. Petrus apostolus/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/2/Petrus apostolus (Infra octavas), Paulus apostolus (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) |