Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo Nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi Ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semetipso in unum novum hominem faciens pacem et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitias in semetipso Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem iis qui prope Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem Ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu |
Bible | E 2,11-22 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers (4) |