Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Deus Maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius Erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili Benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus Sed et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum Pravum est cor hominis et inscrutabile quis cognoscet illud Ego Dominus scrutans corda et probans renes qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum adinventionum suarum Dicit Dominus omnipotens |
Bible | Jr 17,5-10 |
Frequency | Lc. 224 occurences, 0.2572%, 257pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H2/f5/M2/Mass Propers/null (214) Lc. Qu/H1/f5/M2/Mass Propers (9) Lc. pro serenitate/M2/Mass Propers (3) Lc. Qu/H3/f5/M2/Mass Propers (1) |