Loquere ad omnem coetum filiorum Israel 1987

Genre Lc
Standard full text Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos
Ego Dominus Deus vester
Non facietis furtum
Non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum
Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui
Ego Dominus
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum
Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane
Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Dominum Deum tuum quia ego sum Dominus
Non facies quod iniquum est nec injuste iudicabis
Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis
Iuste iudica proximo tuo
Non eris criminator nec susurro in populo
Non stabis contra sanguinem proximi tui
Ego Dominus
Non oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
Non quaeras ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum
Diliges amicum tuum sicut teipsum
Ego Dominus
Leges meas custodite
Ego enim sum Dominus Deus vester
Bible Lv 19,1-2; Lv 19,10-19
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Qu/H5/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. contra sterilitatem terrae/M2/Mass Propers (1)