Libenter suffertis insipientes 1985

Genre Lc
Standard full text Fratres
Libenter suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
Secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in hac parte
In quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
Hebraei sunt et ego
Israelitae sunt et ego
Semen Abrahae sunt et ego
Ministri Christi sunt et ego
Ut minus sapiens dico plus ego
In laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
Ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci
Nocte ac die in profundo maris fui
In itineribus saepe
Periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus
Periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
In labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cottidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
Quis infirmatur et ego non infirmor
Quis scandalizatur et ego non uror
Si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet
Et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et sic effugi manus eius
Si gloriari oportet non expedit quidem
Veniam autem ad visiones et revelationes Domini
Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit raptum huiusmodi usque ad tertium caelum
Et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
Pro huiusmodi gloriabor pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis
Nam et si voluero gloriari non ero insipiens
Veritatem enim dicam
Parco autem ne quis me existimet supra id quod videt in me aut audit aliquid ex me
Et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae ut me colaphizet
Propter quod ter rogavi Dominum ut discederet a me et dixit mihi
Sufficit tibi gratia mea
Nam virtus in infirmitate perficitur
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
Bible 2K 11,19-33; 2K 12,1-9
Frequency Lc. 237 occurences, 0.2721%, 272pcm (extreme)
Diversity Lc. 6 (medium)
Assignments Lc. LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers/null (229)
Lc. LXX/H2/D/M2/Mass Propers (6)
Lc. pro tranquillitate maris/M2/Mass Propers (2)
Lc. LXX/H2/f2/M2/Mass Propers (1)
Lc. LXX/H3/D/Sexagesima/M2/Mass Propers/1 (1)
Lc. LXX/H2/ff/M2/Mass Propers (1)