Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Lauda filia Sion iubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Ierusalem Abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos Rex Israel Dominus in medio tui non timebis malum ultra In die illa dicetur Ierusalem Noli timere Sion Non dissolvantur manus tuae Dominus Deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione sua exsultabit super te in laude Nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis opprobrium Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus |
Bible | Soph 3,14-20 |
Frequency | Lc. 15 occurences, 0.0172%, 17pcm (low) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers (9) Lc. Adv/QuT/f5/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/26/Anna/M2/Mass Propers (1) Lc. virgo/M2/Mass Propers/3 (1) Lc. virgo una/M2/Mass Propers/8 (1) Lc. Nov/25/Catherina Alexandriensis/M2/Mass Propers (1) |