Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Iuvenis et acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante me plura manus ori suo imponent Praeterea habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam Disponam populos et nationes mihi erunt subditae Timebunt me audientes reges horrendi In multitudine videbor bonus et in bello fortis Intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius sed laetitiam et gaudium Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquelae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam assumerem Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam Et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum |
Bible | Sap 8,10-20 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Aug/19/Ludovicus episcopus/M2/Mass Propers (2) Lc. Aug/21/Ludovicus episcopus/M2/Mass Propers (1) |