Iustus autem ex fide vivit 1968

Genre Lc
Standard full text Iustus autem ex fide vivit
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis
Deus enim illis manifestavit
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ita ut sint inexcusabiles
Quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori qui est benedictus in saecula
Amen
Bible R 1,17-25
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 4 (low)
Assignments Lc. confessor unus non pontifex non abbas non doctor/M2/Mass Propers/2 (1)
Lc. Jan/13/Hilarius Pictaviensis/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jan/15/Hilarius Pictaviensis/M2/Mass Propers (1)