Iustum arbitror 1967

Genre Lc
Standard full text Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis
Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria
Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui ipsum audite
Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam cum essemus cum ipso in monte sancto
Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
Bible 2P 1,13-19
Frequency Lc. 41 occurences, 0.0471%, 47pcm (medium)
Diversity Lc. 9 (medium)
Assignments Lc. Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (31)
Lc. Jul/27/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (4)
Lc. Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (3)
Lc. Aug/7/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (1)
Lc. Sep/3/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (1)
Lc. Mar/17/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jul/26/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (1)
Lc. Aug/6/Agapitus, Sixtus II, Felicissimus/M2/Mass Propers (1)
Lc. M2/Mass Propers (1)