Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Locutus est Sophonias propheta dicens Iuxta est dies Domini magnus iuxta est et velox nimis Vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis Dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos Et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpora eorum sicut stercora Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram |
Bible | Soph 1,14-18 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H19/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H18/f6/M2/Mass Propers (1) |