Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus In tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui Et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram ut possideres hereditates dissipatas ut diceres his qui victi sunt exite et his qui in tenebris revelamini Super vias pascentur et in omnibus planis erunt pascua eorum Non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus aut sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos Et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur Ecce isti delonge venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi Laudate caeli et exsulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur Et dixit Sion Dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei Numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui Et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui Dicit Dominus omnipotens |
Bible | Is 49,8-15 |
Frequency | Proph. 27 occurences, 0.2621%, 262pcm (low) Lc. 163 occurences, 0.1872%, 187pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 1 (none) Lc. 2 (low) |
Assignments | Proph. Qu/H4/S/M2/Mass Propers (28) Lc. Qu/H4/S/M2/Mass Propers/null (159) Lc. Qu/H4/f6/M2/Mass Propers (5) |