In principio creavit 1945

Genre Proph
Standard full text In principio creavit Deus caelum et terram
Terra autem erat inanis et vacua et tenebrae erant super faciem abyssi et Spiritus Dei ferebatur super aquas
Dixitque Deus
Fiat lux
Et facta est lux
Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem a tenebris
Appellavitque lucem diem et tenebras noctem
Factumque est vespere et mane dies unus
Dixit quoque Deus
Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum
Et factum est ita
Vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
Dixit vero Deus
Congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida
Factumque est ita
Et vocavit Deus aridam terram
Congregationesque aquarum appellavit maria
Et vidit Deus quod esset bonum et ait
Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuiusque semen in semet ipso sit super terram
Et factum est ita
Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen iuxta genus suum
Lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem iuxta speciem suam
Et vidit Deus quod esset bonum
Factumque est vespere et mane dies tertius
Dixit autem Deus
Fiant luminaria in firmamento caeli et dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora dies et annos ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram
Et factum est ita
Fecitque Deus duo luminaria magna luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
Et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras
Et vidit Deus quod esset bonum et factum est vespere et mane dies quartus
Dixit etiam Deus
Producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum
Et vidit Deus quod esset bonum benedixitque eis dicens
Crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
Et factum est vespere et mane dies quintus
Dixit quoque Deus
Producat terra animam viventem in genere suo iumenta reptilia et bestias terrae secundum species suas
Factumque est ita
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo
Et vidit Deus quod esset bonum et ait
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque creaturae omnique reptili quod movetur in terra
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
Benedixitque Deus illis et ait
Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
Dixitque Deus
Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum
Et factum est ita
Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona
Et factum est vespere et mane dies sextus
Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat
Bible Gn 1,1-2,2
Frequency Proph. 310 occurences, 3.0094%, 3,009pcm (extreme)
Diversity Proph. 3 (extreme)
Assignments Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 (290)
Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 (16)
Proph. Pasc/H6/S/M2/Mass Propers/1 (1)